"Ecclesiæ magno consensus apud nos docent, Decretum Nicænæ Synodi, de unitate essentiæ divinæ et de tribus personis, verum et sine ulla dubitatione credendum esse."@la
"Hos articulos supra scriptos voluimus exhibere juxta edictum C. M. in quibus confessio nostra exstaret, et eorum, qui apud nos docent, doctrinæ summa cerneretur. Si quid in hac confessione desiderabitur, parati sumus latiorem informationem, Deo volente, juxta Scripturas exhibere."@la